Arcana Coelestia (Elliott) n. 8281

Previous Number Next Number See English 

8281. `Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore': quod significet omnipotentiam Domini, quod ostensa, constat (c)a significatione `dextrae Jehovae' quod sit omnipotentia, de qua sequitur; et ex significatione `magnificata robore' quod sit ostensa, nam Divina potentia per robur quo magnificatur ostenditur. Quod `dextra Jehovae' sit omnipotentia, est quia per `manum' in Verbo significatur potentia, et sic per `dextram' eminens potentia; inde cum manus seu dextra dicitur de Jehovah, est Divina potentia seu omnipotentia; quod `manus' et `dextra' sit potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 6292, 6947, 7188, 7189, 7518, et cum praedicatur de Jehovah, quod sit omnipotentia, n. 3387, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153. 2 Quod `dextra Jehovae' sit Divina potentia seu omnipotentia, constat etiam a sequentibus his locis in Verbo: apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris {1}potentiae et venientem super nubibus caeli, xxvi 64; Marc. xiv 62:

{2}apud Lucam, Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris {1}virtutis Dei, (x)xxii 69:

tum apud Davidem, Dictum Jehovae ad (x)Dominum meum, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum: Tu sacerdos in aeternum, juxta modum Malki-Zedechi; Dominus ad dextram Tuam, percussit in die irae reges, Ps. cx 1, 4, 5; Matth. xxii (x)43, 44. Qui non scit quod `dextra,' cum dicitur de Jehovah,(x)significet omnipotentiam, non potest aliam ideam ex his Domini verbis capere quam quod Dominus {3}sedebit ad dextram Patris Sui, ac dominium {4}habebit sicut is qui ad dextram regis in terra sedet; sed sensus internus instruit quid in illis locis per `sedere ad dextram' intelligitur, quod nempe omnipotentia Divina; inde quoque dicitur `sedere a dextris potentiae' et `a dextris virtutis Dei.' 3 Quod Dominus sit Cui omnipotentia, patet, nam de Domino dicitur, et per Dominum apud Davidem intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque per `Filium hominis' apud Evangelistas; Divinum enim Verum est cui omnipotentia (c)ex Divino Bono; quod Divino Vero sit omnipotentia, videatur n. 6948, 8200; in genere quod potentia sit veri ex bono, n. 3091, 3563, 4931, 6344, (x)6423; et quod inde `manus' praedicetur de vero, n. 3091, 4931, et quod `Filius hominis' sit Divinum Verum procedens a Domino, n. 2159, 2803, 2813, 3704. 4 Potentia Divina seu omnipotentia per `dextram' etiam in sequentibus locis significatur: apud Davidem, Nunc novi quod salvet Jehovah Unctum Suum; respondent Ipsi in caelo, per virtutes salutis dextrae Suae, Ps. xx 7 [A.V. 6]:

apud eundem, Jehovah, respice e caelis, et vide, et visita vitem hanc, et (x)surculum quem plantavit dextra Tua, super filium, confortaveras Tibi, Ps. lxxx 15, 16 [A.V. 14, 15]:

apud eundem, Tibi brachium cum virtute, fortis est manus Tua, exaltabitur dextra Tua, Ps. lxxxix 14 [A. V. 13]:

apud eundem, Robur meum et canticum Jah, factus est mihi in salutem; vox jubili et salutis in tentoriis justorum, dextra Jehovae fecit fortitudinem, dextra Jehovae exaltata, dextra Jehovae fecit fortitudinem, Ps. cxviii 14-16;

5 in his locis `dextra Jehovae' pro omnipotentia, et in supremo sensu pro Domino quoad Divinum Verum; {5} hoc manifestius alibi apud Davidem, Sit manus Tua, Jehovah, pro viro dextrae Tuae, pro filio hominis, confortasti Tibi, Ps. lxxx 18 [A.V. 17];

`vir dextrae Jehovae et filius hominis' pro Domino quoad Divinum Verum: apud eundem, Tu manu Tua expulisti gentes, non gladio suo possederunt terram, et brachium illorum non servavit illos, sed dextra Tua, et brachium Tuum, et lux facierum Tuarum, Ps. xliv 3, 4 [A.V. 2, 3];

`lux facierum Jehovae' est Divinum Verum ex Divino Bono, ita quoque `dextra' et `brachium': {6}et apud Esaiam, Juravit Deus per dextram Suam, et per brachium roboris Sui, lxii 8;

hic quoque `dextra Dei' et `brachium roboris Ipsius' pro Domino quoad Divinum Verum, Jehovah enim seu Dominus non per alium jurat quam per Se, n. 2842, ita per Divinum Verum, nam hoc {7} est Ipse, quia {8} ab Ipso; inde est quod in Verbo passim Dominus non 6 modo dicatur `dextra' et `brachium Jehovae' sed etiam `robur' per quod confringit hostes, et quoque `malleus,' ut apud Jeremiam li 19-21 seq. Dominus etiam in mundum venit, et ibi Divinum Verum factus, ac postea Divinum Bonum ex quo Divinum Verum, ut omnia mala et falsa includeret infernis, ac {9}bona et vera colligeret in caelos, (c)ac ibi in {10}Divinum ordinem illa disponeret. Ex his nunc constat quod per `dextram Jehovae' in Verbo significetur omnipotentia, quae Divino per Divinum Verum. Quod `dextra' sit {11}eminens potentia trahit inde originem, quia illi qui in Maximo Homine seu caelo {12}referunt humeros, brachia, et manus, sint qui potentes sunt ex vero quod ex bono, hoc est, ex fide quae ex amore, n. 4931-4937, 7518. @1 Gr (dynamis)$ @2 i et$ @3 sit$ @4 habiturus$ @5 i quoque$ @6 ut quoque$ @7 i etiam$ @8 i procedit$ @9 vera et bona$ @10 coeli$ @11 omnipotentia$ @12 After manus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church