Arcana Coelestia (Elliott) n. 8593

Previous Number Next Number See English 

8593. `Et venit Amalek': quod significet falsum ex interiore malo, constat ex repraesentatione `Amaleki' quod sit falsum ex interiore malo, de qua sequitur. Quinam et quales (t)illi sunt qui in falso ex interiore malo {1}, {2}primum dicetur: interius malum (x)est quod intus latet apud hominem, reconditum in ejus voluntate et inde in cogitatione, nec ejus vestigium apparet in externis, ut in actionibus, in loquela, inque facie; qui in tali malo sunt student omni modo et arte occultare illud (c)et recondere sub specie honesti et justi, et sub specie {3}amoris proximi'; et usque apud se non aliud cogitant quam ut possint malum inferre, et quantum possunt per alios inferunt, cavendo tunc ne appareat quod ab illis; ipsum etiam malum infucant, ut non videatur sicut malum; jucundissimum vitae illorum est talia meditari et in occulto moliri; hoc dicitur malum interius; qui in hoc malo sunt vocantur mali genii, et in altera vita prorsus separati sunt ab illis qui in malo exteriore, et vocantur spiritus; illi, nempe mali genii, infernum suum habent post hominem, hoc est, ad tergum ejus, ac ibi in variis cavernis, at mali spiritus infernum habent ante hominem, et quoque ad latera; genii illi in Maximo Homine pertinent ad provinciam cerebelli, et quoque ad illam partem medullae spinalis quae emittit fibras et nervos ad involuntaria. 2 Quod ulterius falsum ex hoc malo attinet, non est sicut falsum ex malo malorum spirituum, {5}nam in se est malum; qui in hoc malo sunt non aggrediuntur vera fidei sed bona fidei; agunt enim per affectiones pravas, per quas pervertunt cogitationes bonas, et hoc modo paene incomprehensibili; hi quia tales sunt, inferna illorum prorsus separantur ab infernis spirituum malorum, adeo ut {6}vix communicationem habeant, {7}et hoc ob causam ut separentur ab hominibus Ecclesiae spiritualis, nam si ab infernis suis influerent, actum foret {8}de homine istius Ecclesiae, agerent enim occultissime in conscientiam et illam perverterent, et hoc per pravarum affectionum insufflationes; infernales illi genii nusquam aggrediuntur aperte hominem, nec cum est in vigore resistendi, sed cum apparet {9} quod homo in lapsu sit ut succumbat, tunc subito praesto sunt, et impellunt ut prorsus cadat; hoc quoque repraesentatur per quod Amalek nunc invaserit Israelem; et quoque postea, cum filii Israelis opposuerunt se Jehovae, et timuerunt pro gentibus in terra {10}Canaane, Descendit etiam tunc Amalek {11}cum Canaanita {12}e monte, et percusserunt filios Israelis usque ad (x)Chormam, Num. xiv 43, 45. 3 Ex his constare potest quales sunt qui repraesentantur per `Amalekum,' et cur judicium super {13}illum a Jehovah, quod bellum erit contra illos perpetuo, et quod delebitur memoria illorum de sub caelo, secundum haec in ultimo versu hujus capitis, Quia manus {14}malorum contra thronum Jah, bellum Jehovae erit in Amalekum a generatione in generationem:

et in Deuteronomio, Memento quod fecit tibi Amalek in via cum exivisti ex Aegypto, quod occurrerit tibi in via, et decaudaverit in te omnes infirmos, cum tu fessus et lassus, nec timuit Deum; cum quietem dederit tibi Jehovah Deus tuus, delebis memoriam Amaleki de sub caelo; non oblivisceris, xxv 17-19:

{15}tum in Libro 1 Samuelis, Dictum est a Jehovah per {16}Schemuelem Schaulo, Visitare constitui quod fecit Amalek Israeli, qui posuit huic in via cum ascenderet ex Aegypto; quare abi et percute Amalekum, et devotioni da omnia quae illi, nec parcas illi, sed occidas a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad lactentem, a bove usque ad pecudem, a camelo usque ad asinum. Sed Schaul pepercit regi Agago, et opimis gregis et boum, et secundae {17}sortis, et arietibus, et omni egregio; {18}ideo denuntiatum est Schaulo, quod ex illo non amplius esset rex super Israelem, {19}xv 2, 3, 9, 23;

quod deleretur memoria Amaleki, (c)ac devotioni darentur omnia quae ibi, significabat quod prorsus non communicarent {20}genii mali cum illis qui ab Ecclesia spirituali, nam communicant cum illis qui non in veris sunt, sed falsis favent ex affectione mala. 4 Quis non videre potest quod Jehovah, absque causa quae altius {21}latet, nusquam dixerit quod bellum esset {22}in Amalekum in perpetuum, et quod deleretur memoria illius de sub caelo, quodque {23}omnia quae ibi devotioni darentur; et quod usque tamen hoc non factum sit? Causa illa quae altius latuit, cur illa dicta sunt et {24} facta, involvitur in verbis Schemuelis ad Agagum regem Amalekitarum, cui pepercit Schaul, Agagus rex Amaleki ivit ad Schemuelem in deliciis; sed dixit Schemuel, Quemadmodum orbavit mulieres gladius tuus, ita orba fiet prae mulieribus mater tua; (m)et dissecuit illum Schemuel coram Jehovah {25},(n) 1 Sam. xv 32, 33;

`ire in deliciis' significat adblandientia externa, quae talibus in praesentia aliorum, `orbavit mulieres gladius tuus' significat quod falsum illorum inferat violentiam affectionibus bonis, `orba fiet prae mulieribus mater tua' significat quod dominatura apud illos affectio mala ex voluntario et non ex intellectuali, `et dissecuit illum Schemuel coram Jehovah' significat quod separati ab illis qui in falso ex malo ex intellectuali sunt, ita genii a spiritibus, ut supra dictum; quod `mulieres' sint affectiones, videatur n. 568, 6014, (x)8337, quod `gladius' sit falsum pugnans et vastans, n. 2799, 4499, 7102. @1 i sunt$ @2 dicetur A, primum dicitur IT$ @3 amantis proximum$ @4 i illud$ @5 sed$ @6 nec$ @7 ita quoque separantur$ @8 cum$ @9 i sibi$ @10 Canaanis$ @11 et$ @12 Heb (hayyoshebh bahar hahu') = the one dwelling on that mountain$ @13 illos$ @14 illorum$ @15 et$ @16 Samuelem Schauli$ @17 sorti IT$ @18 inde denuntiatum Schauli quo ex eo$ @19 xv A, xv 1 ad fin. IT$ @20 cum illis, communicant enim cum illis qui ab Ecclesia spirituali, qui non veris credunt$ @21 latuit$ @22 contra$ @23 darentur devotioni omnia quae ibi$ @24 i tunc$ @25 i in Gilgal$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church