Arcana Coelestia (Elliott) n. 8622

Previous Number Next Number See English 

8622. `Quod delendo delebo memoriam Amaleki de sub caelis': quod significet quod falsum illud prorsus removendum sit ut non pugnet amplius, constat ex significatione `delere memoriam' quod sit removere, de qua sequitur, et ex repraesentatione `Amaleki' quod sint qui in falso ex malo interiore, de qua n. 8593. 2 Quod `delere memoriam Amaleki' sit removere falsum quod ex malo interiore, est quia id removeri potest, non {1} deleri, {2}est enim id falsum apud genios infernales, qui in aeternum vivunt, n. 8593; sed genii illi removentur a Domino ne influant in illos qui ab Ecclesia spirituali; causa est quia non influunt sicut (t)spiritus infernales in cogitationes quae {3} intellectus, ita nec in illa quae fidei (d)sunt, sed in {4}affectiones quae voluntatis {3}, proinde in illa quae charitatis; et hoc tam clandestine ut nusquam appareat vestigium quod ab illis; quare si illi influerent, spiritualis Ecclesiae homo nusquam salvari posset, quoniam affectiones veri et boni perverterent et prorsus depravarent {5}; inde est quod infernales illi genii removeantur ita ut non communicent cum illis qui e regno spirituali Domini. 3 Praeterea sciendum quod apud hominem Ecclesiae spiritualis nova voluntas implantata sit in parte {6} intellectuali, (m)n. 895, 927, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113;(n) hanc voluntatem plane destruerent genii illi {7}si iis permitteretur influere; intrarent etiam in hereditaria mala voluntatis veteris, et illa recluderent, quae tamen occlusa sunt; quod occlusa sint, videatur n. 986, 1667, 2308. Infernales illi genii removentur {8}hoc modo ne influant; quod falsum (c)eorum, quod est falsum ex interiore malo, sit malum, et quidem tale malum quod non influere potest in partem intellectualem {9} sed in partem {6} voluntariam; et quia nova voluntas {10}hominis Ecclesiae spiritualis implantata est in parte intellectuali, ut supra dictum, inde remoti sunt ab influxu in illam; ob {11}hunc finem etiam Dominus disponit ut tales genii vastentur quoad omne intellectuale. 4 Homines fiunt tales genii {12}post mortem, qui continue meditati sunt malum contra proximum, et cogitationem suam talibus delectaverunt; et quoque intulerunt malum, sed clandestine ac per alios, maxime cavendo ne aliquis sciret quod ab illis; ceteroquin in externis apparuerunt modesti, civiles, et sicut amici, et quoque sicut Christiani quoad {13}loquelam, tum etiam quoad vitam, sed fuerunt hypocritae, ac intus dolosi tigres. @1 i autem$ @2 genii enim qui in illo falso in aeternum vivunt$ @3 i sunt$ @4 illa$ @5 i mille modis$ @6 i ejus$ @7 si ab illis influere daretur but d ab illis$ @8 eo$ @9 i hominis$ @10 apud hominem$ @11 illum$ @12 in altera vita$ @13 loquelam et vitam, verum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church