Arcana Coelestia (Elliott) n. 8623

Previous Number Next Number See English 

8623. `Et aedificavit Moscheh altare': quod significet in sanctum cultus et memoriae, constat ex significatione `altaris' quod sit praecipuum repraesentativum Domini, de qua n. 2777, 2811, 4489, et inde sanctum cultus, n. 4541; quod etiam sit in memoriam, est quia antiquis temporibus struebantur acervi in testem et memoriam rei quae firma staret et cujus recordaturi, ac postea etiam altaria, n. 4192; hic in memoriam rei, quod, quia manus (x)Amaleki contra thronum Jah, bellum Jehovae in illum a generatione in generationem; quod altaria etiam struerentur in testem et memoriam, constat ab altari quod Rubenitae, Gadditae, et dimidia tribus Menaschis ad Jordanem aedificabant, de quo dicebant ad filios Israelis, {1}qui ideo bellum illis inferre volebant, quod aedificaverint id ut testis esset {2} quod culturi sint Jehovam, non per holocausta et sacrificia super illo, sed super altari quod ante habitaculum; idcirco vocabant altare illud, Testis inter nos et inter vos, quod Jehovah Deus, Jos. xxii 10-34. @1 quod IT$ @2 i inter illos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church