Arcana Coelestia (Elliott) n. 8647

Previous Number Next Number See English 

8647. `Et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis': quod significet bonum a Divino conjunctum vero Divino, constat ex repraesentatione `Jethronis soceri Moschis' quod sit Divinum Bonum, a quo bonum conjunctum vero, hic vero Divino, quod per `Moschen' repraesentatur, de qua supra n. 8643, 8644, ex repraesentatione `Zipporae uxoris Moschis' quod sit bonum Divinum; nam conjugia repraesentant conjunctionem boni et veri; in Ecclesia caelesti (t)repraesentat maritus bonum, et uxor verum inde, at in Ecclesia spirituali (t)repraesentat vir verum et uxor bonum; hic uxor Moschis bonum, quia agitur de regno spirituali, videatur n. 2517, 4510, 4823, 7022.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church