Arcana Coelestia (Elliott) n. 8648

Previous Number Next Number See English 

8648. `Post dimissiones ejus': quod significet separationem hactenus respective ad statum illorum qui ab Ecclesia spirituali, constat a significatione `dimissionum' quod {1}sint separatio; quod sit respective ad statum illorum qui ab Ecclesia spirituali, est quia in primo statu illorum qui ab Ecclesia spirituali bonum non apparet, sed modo verum. Quomodo cum hoc se habet, constare potest ab illis quae prius, de bino statu illorum qui ab Ecclesia spirituali, ostensa sunt, quod nempe in primo statu ex vero agatur, non ex bono, at in altero ex bono; in primo statu, cum ex vero non ex bono agitur, est bonum quasi absens, et est sicut uxor dimissa, at in altero statu, cum ex bono agitur, tunc est bonum praesens, et sicut uxor conjuncta suo viro; haec sunt quae in sensu interno intelliguntur per post dimissiones ejus.' 2 Sciendum est porro quod hoc respective sit ad illos qui ab Ecclesia spirituali, {2}nam verum quod a Domino procedit est semper conjunctum suo bono, at in primo statu, qui est ante regenerationem, non recipitur bonum sed verum, tametsi per caelum a Domino influit utrumque, in altero autem statu, qui est post regenerationem, recipitur bonum vero conjunctum; quod (x)fit apud hominem, hoc praedicatur fieri apud Dominum, ex eo quod ita appareat; ita se habet in perpluribus aliis, sicut pro exemplo, quod Dominus malum faciat, puniat, conjiciat in infernum; haec praedicantur de Domino, quia ita apparet, cum tamen omne malum, quod fit homini sit ab homine; talia in Verbo {3}permulta sunt, quae tamen scrutanti {4}scripturas ex affectione veri, (d)et propter bonum vitae, patent, quia (d)is illustratur a Domino. @1 sint altered to sit$ @2 nam Verum Divinum semper est conjunctum suo bono, at in primo statu non recipitur bonum sed verum, in altero autem statu recipitur bonum; quod fit apud hominem hoc praedicatur fieri a Divino quoniam ita apparet, sicut pro exemplo quod Divinum homini malum faciat, hoc quia ita apparet praedicatur de Divino, cum tamen est in homine et ab illo$ @3 perplura$ @4 Verbum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church