Arcana Coelestia (Elliott) n. 8649

Previous Number Next Number See English 

8649. `Et duos filios ejus': quod significet bona veri, constat ex significatione `filiorum' quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2159, 2623, 3704, 4257, hic bona veri, quia dicuntur `filii uxoris,' ut ex lingua originali patet, similiter {1}ut in vers. 6 seq.; inde quia per `uxorem' significatur bonum conjunctum vero, n. (x)8647, ideo per `filios' hic bona veri. Bona veri sunt vera quae facta voluntatis et inde vitae, et constituunt novam voluntatem {2}apud hominem Ecclesiae spiritualis. @1 ac$ @2 hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church