Arcana Coelestia (Elliott) n. 8772

Previous Number Next Number See English 

8772. `Haec verba quae loqueris ad filios Israelis': quod significet influxum ad recipiendum vera in bono, constat ex significatione `loqui' cum a Divino, quod sit influxus, ut n. 2951, 5481, 5743, 5797, 6152, 6291, 8128, (x)8660; quod sit ad recipiendum vera in bono, est quia dicitur de `filiis Israelis' per quos significatur Ecclesia spiritualis, et Ecclesia spiritualis est apud illos qui in bono sunt in quo vera. Quomodo se habet cum bono in quo vera, paucis dicetur: {1}qui scit formationem boni ex veris, is {2}scit ipsissima arcana caeli, scit enim arcana formationis hominis e novo, hoc est, formationis caeli seu regni Domini apud illum; omne bonum Christianum seu bonum spirituale in se habet vera fidei, nam quale illius boni est a veris quae fidei; bonum quod non a veris fidei suum quale habet non est bonum Christianum sed est bonum naturale quod non dat vitam aeternam; (s)causa est quia bonum naturale in se modo habet vitam naturalem, {3}quae vita non absimilis est vitae bestiarum, quae quoque in bono {4} sunt cum mites; sed bestiae non possunt recipere vitam spiritualem; 2 inde patet quod {5}vita spiritualis solum acquiratur per vera (x)fidei; vita haec, nempe vita spiritualis, acquiritur primum per scire vera quae fidei, postea per agnoscere illa, et tandem per credere illa; cum modo sciuntur, tunc sunt quasi in ostio, cum agnoscuntur tunc sunt in atrio, cum autem creduntur tunc sunt in cubiculo; ita vadunt ab exterioribus versus interiora successive; in interiore homine est bonum quod continue a Domino influit, et ibi se conjungit cum veris, et facit ut sint fides, et dein ut sint charitas; bonum illud ad se attrahit vera {6}, nam est desiderium ad {7}illa, ut per illa sibi quale comparet, et sic 7 existat; cum itaque vera illa bono conjuncta sunt, tunc homo regeneratus est, nam tunc non amplius ex veris spectat quid credendum et quid agendum, sed ex bono, quia {8} imbutus est veris, et habet illa in se, nec curat {9} vera aliunde quam quae ipse ex bono suo videre potest, et videt continue plura, nam producuntur inde sicut fetus a suis parentibus; {10}fetus hi sunt ex conjugio boni et veri tali, {11}quod conjugium caeleste vocatur; {12} vera quae inde producuntur in se habent bonum, quia nata sunt (c)ex eo; haec intrant bonum successive, et ampliant illud, et perficiunt illud, et hoc in aeternum. {13} Ex his quoque constat quomodo se habet cum binis statibus apud hominem qui regeneratur, de quibus prius n. 7992, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; tum n. 8516, 8539, 8722.(s) @1 In A this sentence stands at the end of .$ @2 After caeli$ @3 estque illa$ @4 i naturali$ @5 haec vita$ @6 i sicut spongia aquam$ @7 vera, et se format per illa et sibi quale comparat$ @8 i tunc$ @9 i amplius$ @10 haec vera$ @11 igitur$ @12 i et$ @13 i (s)Vera quae nunc ex bono, se habent sicut vasa sanguinea, apud hominem, quae plena sanguine sunt, et sic ex sanguine vivunt, aut sicut fibrae quae spiritu animali plenae sunt, sed vera in priori statu, cum per illa bonum nondum formatum est, se habent sicut vasa absque sanguine, aut sicut fibrae absque spiritu animali, quae mere stamina sicca sunt: ita se habet eum formatione, vitae spiritualis apud hominem:(s)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church