Arcana Coelestia (Elliott) n. 8773

Previous Number Next Number See English 

8773. `Et venit Moscheh, et vocavit seniores populi': quod significet electionem illorum qui primario in intelligentia veri, constat ex significatione `vocare ad se' quod sit electio, et ex significatione `seniorum populi' quod sint qui primario in intelligentia veri sunt, et in sensu a persona abstracto, primaria vera, de qua n. (x)6524, 6525, 6890, (x)8578, 8585. Cum his ita se habet: qui in bono sunt nondum formato per vera, de quo bono in hoc capite agitur, illi a Domino primum formantur per primaria vera, hoc est, per vera communia, in quibus et a quibus reliqua; primaria vera sunt, quod Deus unus sit, quod Dominus natus sit homo ut salvaret genus humanum, quod caelum sit et quod infernum, quod in caelum veniant qui bene vixerant et in infernum qui male, tum quod amor in Deum et amor erga proximum (t)sint praecepta a quibus pendent reliqua, et quod amor ille dari nequeat nisi per fidem; haec et similia sunt primaria vera quae a Domino primum insinuantur bono apud hominem qui regeneratur; haec vera, cum insinuata sunt et facta boni, tunc (x)reliqua insinuantur, (c)et in communibus illis seu primariis, ac sub illis ordinantur secundum formam caelestem, et sic per gradus faciunt ut in homine illo sit vita caeli, et {1}is quasi caelum in parva imagine, hoc est, ut omnia quae sunt intellectus et quae sunt voluntatis apud illum in consociatione sint cum bonis et veris apud angelos, ita cum angelis. @1 quasi sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church