Arcana Coelestia (Elliott) n. 8786

Previous Number Next Number See English 

8786. `Et dixit Jehovah ad Moschen': quod significet revelationem de praeparatione, constat ex significatione `dicere' cum dicitur a Jehovah, quod sit revelatio a Divino; quod sit revelatio de praeparatione, constat ex illis quae sequuntur, nam agitur in illis quomodo praeparandi sunt ad recipiendum verum a Divino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church