Arcana Coelestia (Elliott) n. 8787

Previous Number Next Number See English 

8787. `Abi ad populum': quod significet conjunctionem, constat ex repraesentatione `Moschis' nunc, quod {1} sit verum a Divino quod infra caelum, de qua supra n. 8760, {2}et ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic `populus' ad quem abiret, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; quod `abire ad populum' cum dicitur a Jehovah, sit conjunctio, est quia verum a Divino, quod repraesentatur per `Moschen,' est medians Divini cum illis qui ab Ecclesia, nam ut conjunctio fiat, quae hic repraesentatur per `foedus inter Jehovam et populum,' erit mediatio; ideo quoque per `Moschen' repraesentatur verum a Divino infra caelum conjunctum cum vero Divino in caelo, n. 8760, hoc propter mediationem. @1 i hic$ @2 at I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church