Arcana Coelestia (Elliott) n. 8881

Previous Number Next Number See English 

8881. `Et custodientibus praecepta Mea': quod significet qui recipiunt vera fidei, constat ex significatione `praeceptorum' quod sint vera fide, de qua n. 3382, 8362; quod illa custodire sit recipere, est quia vera quae fidei vocantur, ut sint fidei ac {1} ut vivant apud hominem, etiam influunt a Domino; discuntur quidem ab homine et reponuntur in memoria, sed quamdiu homo non vult illa et inde non facit illa, non fiunt viva; (m)cum autem e memoria depromuntur et per intellectuale insinuantur voluntati, hoc est, per cogitationem affectioni et inde actui, tunc fiunt viva et sunt fidei;(n) hoc fit a Domino quando homo desistit a malis, ut mox supra n. 8880 dictum est. @1 et sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church