Arcana Coelestia (Elliott) n. 8882

Previous Number Next Number See English 

8882. `Non feres nomen Dei tui in vanum': quod significet profanationes et blasphemationes {1} veri et boni fidei, constat ex significatione `nominis Dei' quod sit omne in complexu quo colitur Dominus, ita omne verum et bonum fidei, de qua n. 2724, 3006, 6674, et ex significatione `ferre in vanum' quod sit profanare et blasphemare; per `ferre nomen Dei in vanum' proprie significatur vertere verum in malum, hoc est, credere quod verum sit et usque vivere in malo, et quoque est vertere bonum in falsum, hoc est, vivere sancte et tamen non credere; utrumque est profanatio, n. 4601, nam credere est intellectus et vivere est voluntatis; quare in illis qui credunt aliter quam vivunt, cogitatio et voluntas divisae sunt; at quia voluntas continue influit in intellectum, nam intellectus est forma voluntatis, hoc est, voluntas se manifestat ibi in luce, inde est cum homo aliter credit et aliter vivit, (d)quod verum et malum, aut {2} bonum et falsum, conjungantur, ita illa quae caeli sunt apud hominem cum iis quae inferni; conjunctio haec non resolvi potest, et sic sanari homo, quam per distractionem quae secum aufert omne {3} vitae spiritualis; quare illi {4} mittuntur in infernum omnium atrocissimum, ubi dire cruciuntur {5}; [2] hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus vero blasphemia non remittetur hominibus; si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi, qui vero dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi neque in hoc saeculo neque in futuro, xii 31, 32;

ut et per haec apud Lucam, Quando immundus spiritus exiverit ex homine, peragrat sicca loca quaerens requiem; quam si non invenit, dicit, Revertar in domum meam unde egressus sum; quam si veniens invenit {6} scopis purgatam et ornatam, tunc abit et assumit septem alios spiritus se ipso pejores, et ingressi habitant ibi, et fiunt extrema hominis pejora primis, xi 24-26;

[3] per haec describitur profanatio veri a Domino; per `immundum spiritum cum exit' intelligitur agnitio et fides veri, et per `domum scopis purgatam' vita contra vera; per `reditum ejus cum septem aliis' status profanationis; haec sunt quae significantur per `ferre nomen (x)Dei in vanum; quod tale apud hominem non sanari possit, ita non remitti, significatur (o)etiam per verba ibi immediate sequentia, nempe {7}, Non innocentem {8} reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius in vanum, per quae intelligitur quod (c)id non remitti possit; praeterea {9} quid profanatio, et apud quos, videatur n. 593, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 6348, 6595, 6960, 6963, 6971, 8394. [4] Per `ferre nomen Dei in vanum' etiam significatur blasphematio, quae fit cum illa quae Verbi sunt aut doctrinae fidei, ita quae sancta, ludibrio habentur et deducuntur ad immunda terrestria, et sic conspurcantur, de quibus n. 4050, 5390. At per `ferre nomen Dei in vanum' respective ad gentem Israeliticam, quae non agnovit aliquod bonum et verum fidei, quae significantur per `nomen Dei,' intelligitur applicatio nominis Jehovae, et quoque praeceptorum et statutorum quae illis mandata sunt, ad cultum idolorum; sicut fecerunt in deserto ad cultum vituli aurei, cui non modo holocausta et sacrificia offerebant, et ex sanctificatis inde comedebant {10},sed etiam diem celebrationis ejus vocabant `festum Jehovae'; de quo apud Moschen, Aharon fecit vitulum fusilis ex auro, et dixerunt, Hi sunt dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti; quod cum videret Aharon, exstruxit altare coram eo, et proclamavit et dixit, Festum Jehovae cras; quare surrexerunt mane postridie, et obtulerunt holocausta, et adduxerunt eucharistica, Exod. xxxii 4-6. [5] Quod illis qui ita tulerunt nomen Jehovae Dei in vanum, non remitti potuerit, quod significatur per quod non innocentes reddentur, constat {11} a Jehovae verbis ad Moschen de illis tunc, quae sunt, Illum qui peccaverit Mihi, delebo e libro Meo; verumtamen vade, duc populum hunc in... , quo locutus sum tibi, at in die visitationis Meae visitabo super iis peccatum eorum, ibid. vers. 33, 34. @1 blasphemias et prophanationes altered to prophanationes et blasphemationes cp n. 8863$ @2 ac$ @3 omne altered to jacturam omnis$ @4 illis qui sic vivunt et sic credunt$ @5 cruciantur IT$ @6 invenerit IT$ @7 quia$ @8 insontem$ @9 porro$ @10 sacrificabant$ @11 patet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church