Arcana Coelestia (Elliott) n. 9076

Previous Number Next Number See English 

9076. `Si expiatio posita sit super illum': quod significet ut expers damnationis fiat, constat ex significatione `expiationis' quod sit ut expers sit damnationis; expiationes enim ponebantur super illos qui non ex proposito aut {1} dolo malum fecerunt, et fuerunt variae, quae (o)tunc vocabantur redemptiones animae, nam per illa redimebatur vita; sed externa illa significabant interna, nempe `expiatio' liberationem a damnatione, inde {2} redemptio emendationem vitae spiritualis per actualem paenitentiam. Quia `expiatio' significabat liberationem a damnatione, inde quoque significabat condonationem peccatorum, et inde mundationem. @1 ac$ @2 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church