Arcana Coelestia (Elliott) n. 9077

Previous Number Next Number See English 

9077. `Et dabit redemptionem animae [suae]': quod significet gravia paenitentiae, constat ex significatione `redemptionis' quod sit loco ejus dare aliud, ut sit liberatio; quid redemptio in varia significatione, videatur n. 2954, 2959, 2966, 6281, 7205, 7445, 8078-8080; quod hic per `redemptionem animae' significentur gravia paenitentiae, est quia agitur de liberatione a damnatione, et homo a damnatione non liberari potest quam per remotionem mali, et remotio mali non fit nisi quam per actualem paenitentiam, quae est vitae; et haec (o)fiunt per tentationes spirituales, quae sunt gravia paenitentiae; quod liberatio a damnatione, seu quod idem, liberatio a peccatis, sit {1} remotio mali, et quod haec fiat per paenitentiam vitae, videatur n. 8389-8394, 8958-8969; (o)et quod tunc tentationes, n. 8958-8969. @1 fiat per remotionem mali, et haec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church