Arcana Coelestia (Elliott) n. 9401

Previous Number Next Number See English 

9401. `Quod pepigit Jehovah [cum vobis] super omnia verba haec': quod significet quod conjunctio a Domino per omnia et singula Verbi, constat ex significatione `foederis quod pepigit Jehovah' quod sit conjunctio a Domino, {1}nam `pangere foedus' est sibi conjungere, n. 9396, et `Jehovah' in Verbo est Dominus, n. 9373, et ex significatione `omnium verborum horum' quod sint omnia et singula Verbi, nam per leges promulgatas e monte Sinai in sensu universali significatur omne Divinum Verum, ita Verbum quoad omnia et singula, n. 6752; quod Verbum sit inspiratum quoad omnem iotam, videatur n. 7933, (x)9094 fin., 9198 fin., 9349, consequenter quod per Verbum sit conjunctio cum caelo, et per caelum {2} Domino, per omnia et singula ejus. 2 Dicitur conjunctio a Domino, quoniam Dominus Sibi conjungit hominem, non autem vicissim, nam omne bonum amoris et verum fidei influit a Domino, et recipitur ab homine quantum is desistit a malis, n. 9399; influxus enim reciprocus, nempe ab homine ad Dominum, qui ab eruditis vocatur influxus physicus, non datur, n. 6322, 9110, 9111, 9216; et praeterea quicquid ab homine exit ut ab ipso, non est nisi quam malum et inde falsum, n. 210, 215, 987, 5660, 5786; inde constat quod conjunctio hominis cum Domino sit a Domino et non ab homine; quod secus appareat, est fallacia. @1 foedus enim pangere$ @2 i cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church