Arcana Coelestia (Elliott) n. 9402

Previous Number Next Number See English 

9402. Vers. 9-11. Et ascendit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta ex senioribus Israelis. Et viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem. Et ad sepositos filios Israelis non misit manum suam; et viderunt Deum, et comederunt et biberunt. `Et ascendit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu' significat Verbum in sensu interno et externo, ac doctrinam ex utroque: `et septuaginta ex senioribus (x)Israelis' significat omnes qui in bono ex veris: `et viderunt Deum Israelis' significat adventum et praesentiam Domini in Verbo: `et sub pedibus Ipsius' significat ultimum sensum, qui est sensus ipsius litterae: `sicut opus lapidis sapphiri' significat ibi translucidum a veris internis, et omnia a Domino: `et sicut substantia caeli quoad munditiem' significat translucentiam caeli angelici: `et ad sepositos filios Israelis' significat illos qui in solo sensu externo separato ab interno: `non misit manum suam' significat quod ibi non verum in sua potentia: `et viderunt Deum' significat fidem: `et comederunt et biberunt' significat informationem de bono et vero cultus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church