Arcana Coelestia (Elliott) n. 9437

Previous Number Next Number See English 

9437. `Et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes': quod significet plenarium quoad informationem et influxum, constat ex significatione `quadraginta' quod {1}}sint plenarium; quod `quadraginta' sint plenarium, est quia quattuor sunt plenum, n. 9103, {2} similiter decem, n. 3107, 4638; (c)et numerus quadraginta ex quattuor multiplicatis in decem exsurgit; numeri enim multiplicati simile {3}significant cum simplicibus {4}ex quibus multiplicati sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175; inde nunc est quod (x)Moscheh in monte fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes. Quod `quadraginta' hic significent plenarium ad informationem et ad influxum, patet a sequentibus a cap. xxv ad xxxii, ubi memorantur illa in quibus {5} informatus est, quae fuerunt de arca, de Aharone, de Urim et Thumim, de sacrificiis; quod etiam {6}significent plenarium {7}ad influxum, est quia ex eo tempore (x)coepit Moscheh repraesentare sanctum Verbi externum, quod est medians inter Dominum et inter populum, et mediatio fit per influxum per sanctum illud in repraesentativum in quo populus erat, n. 9419. Quia `quadraginta' significabant plenarium, ideo mansit Moscheh 2 super monte Sinai non solum hac vice sed etiam altera quadraginta dies et quadraginta noctes, Exod. xxxiv 28; Deut. ix 18, 25, x 10; et ideo filii Israelis vagati sunt in deserto quadraginta annis, et sicut dicitur usque dum consumpta fuerit omnis generatio illa, Num. xiv 33, 34, xxxii 13; et ideo a Jona dictum est (x)Ninevitis quod urbs post quadraginta dies everteretur, Jon. iii 4; ac ideo mandatum est prophetae jacere super latere dextro, et (x)portare iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies, Ezech. iv 6; {8} ideo quoque dicitur de Aegypto quod daretur in solitudinem plenarium quadraginta annos, et post illos congregaretur ex populis, Ezech. xxix 11-13; et ideo pluerat super terram, ut inundaretur diluvio quadraginta dies et quadraginta noctes, Gen. vii 4, 12, 17. Inde patet cur statutum quod improbus quadraginta plagis percuteretur, Deut. xxv 3, `quadraginta plagae' enim significabant poenam ad plenum; inde quoque patet quid intelligitur in prophetico Deborae et Baraki quod clypeus non visus sit, nec hasta, in quadraginta milibus Israelis,Jud. v 8; `in quadraginta milibus Israelis' est in omnibus; patet etiam inde cur templum a Salomone aedificatum fuerit quadraginta cubitis longum, 1 Reg. vi 17; pariter novum templum, de quo apud Ezechielem xli 2; per `templum' enim significatur in supremo sensu Dominus, in interno caelum et Ecclesia, et sic per `quadraginta' plenarium quoad {9}repraesentationem; pariter alibi. @1 sit IT$ @2 i et$ @3 significat$ @4 cum$ @5 i ibi$ @6 A appears to read quae dicantur$ @7 quoad$ @8 i ac$ @9 repraesentativum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church