Arcana Coelestia (Elliott) n. 9438

Previous Number Next Number See English 

9438. De Telluribus in Caelo Astrifero; deque eorum incolis, spiritibus et angelis

Qui in caelo sunt, illi loqui et conversari possunt cum angelis et spiritibus qui non solum ex telluribus in solari hoc mundo sunt sed etiam cum illis qui ex telluribus extra hunc mundum in universo; nec modo cum spiritibus et angelis inde sed etiam ibi cum ipsis incolis quibus interiora aperta sunt ut possint audire loquentes e caelo; similiter potest homo cum vivit in mundo, cui datum est a Domino loqui cum spiritibus et angelis, nam homo est spiritus et angelus quoad interiora sua, corpus quod in mundo circumfert modo ei inservit pro functionibus in naturali {1}seu terrestri hac sphaera, quae est ultima. 2 Sed cum angelis et spiritibus nulli datur sicut spiritus et angelus loqui nisi talis sit ut consociari possit illis quoad fidem et amorem; nec consociari potest nisi fides sit in Dominum et amor in Dominum, quoniam homo per fidem in Ipsum, ita per vera doctrinae, et per amorem in Ipsum, {2} conjungitur, et cum Ipsi conjunctus est, tutus est ab {3} insultu malorum spirituum qui ab inferno; apud alios interiora aperiri prorsus nequeunt, nam non in Domino sunt. 3 Haec causa est quod {4}pauci sint hodie quibus datur loqui et conversari cum angelis; cujus rei manifestum indicium est quod vix credatur hodie quod spiritus et angeli sint, minus quod sint apud quemcumque hominem, et quod per illos nexus sit homini cum caelo, et per caelum cum Domino; et quod adhuc minus credatur quod homo cum quoad corpus moritur, vivat spiritus, etiam in humana forma sicut prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church