Arcana Coelestia (Elliott) n. 9814

Previous Number Next Number See English 

9814. `Et facies vestes sanctitatis (x)Aharoni fratri tuo': quod significet repraesentativum regni spiritualis adjuncti regno caelesti, constat ex significatione `vestium' quod in genere sint vera, et quidem vera investientia bonum, de qua n. 5954, 9212, 9216. Quod `vestes' sint vera, ducit causam e caelo, ubi angeli apparent vestibus induti secundum vera ex bono, n. 165, 5248, 5954, 9212; unde constare potest quod per vestes Aharonis repraesentatum sit regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius; Aharon enim repraesentabat Dominum quoad Divinum Caeleste, n. 9810; inde vestes ipsi adjunctae repraesentabant Divinum Spirituale {1}adjunctum regno caelesti sicut vestis corpori; Divinum Spirituale est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; {2}id in caelo apparet ut lux, et quoque est lux quae illuminat angelorum visum tam externum quam internum; modificatio hujus lucis secundum subjecta quae recipiunt, quae sunt angeli, videnda sistit varia phaenomena, sicut nubes, irides, colores et splendores varii @1 A is confused. S wrote first: quod Regnum alterum Domini in coelo et in Ecclesia then he interpolated after quod:

adjunctum est Regno coelesti, sicut vestis corpori est, etiam Divin [word and clause not completed]$ @2 hoc$ @3 receptionem$ **generis, et quoque {4}vestes nitentes circum angelos; inde constare potest quod regnum spirituale Domini repraesentatum sit per vestes sanctitatis Aharonis. Sunt enim duo regna in quae caeli divisi sunt, regnum caeleste et regnum spirituale, de quibus videatur n. 9277; qui in regno caelesti sunt, illi apparent nudi, qui autem in regno spirituali, apparent amicti; inde iterum constat quod Divinum Verum, seu Divinum Spirituale, quod ut lux apparet, sit quod investit. Sed quis usquam credere potest quod intra Ecclesiam, ubi tamen 2 Verbum est, et inde illustratio de Divinis et caelestibus, tanta ignorantia regnet ut non sciatur quod angeli et spiritus sint in forma humana, ac appareant sibi ut homines, et quoque quod se invicem videant, audiant, interque se colloquantur? utque adhuc minus sciatur quod appareant vestibus induti; quod ita sit, non modo cadit in dubitationem, sed etiam prorsus in negationem apud illos qui tantum in externis sunt ut credant modo corpus vivere, {5}et id nihil esse quod non corporeis oculis vident, et corporeis manibus tangunt, videatur n. 1881; cum tamen caeli pleni sunt hominibus, qui angeli, et illi vestibus varie splendentibus induti; sed hi videri prorsus (x)nequeunt ab homine in terris per oculos ejus corporis, sed per oculos ejus spiritus, quando illi a Domino aperiuntur; angeli qui antiquis visi sunt, sicut Abrahamo, Sarae, Lotho, Jacobo, Joschuae, Guideoni, tum Prophetis, nec visi sunt oculis corporis sed oculis spiritus eorum, qui tunc aperti; quod etiam vestimentis induti apparuerint, constat ab angelis sedentibus ad sepulcrum Domini visis Mariae Magdalenae et Mariae Jacobi, in vestibus albis splendentibus, Matth. xxviii 3; Marc. xvi 5; Luc. xxiv 4; imprimis ex Domino viso Petro, Jacobo, et Johanni, in Sua gloria, quod tunc vestimentum Ipsi album {6}fulgurans et sicut lux, Matth. xvii 2; Luc. ix 29; per quod vestimentum etiam repraesentatum est {7}Divinum Spirituale, seu Divinum Verum quod ab Ipso. Inde constare potest quid per `vestimenta alba' significatur in 3 Apocalypsi, Habes pauca nomina etiam in Sardibus quae non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt; qui vicerit, hic {5}induetur vestimentis albis, (x)iii 4, 5;

`vestimenta' {6}ibi sunt vera spiritualia, quae sunt vera ex bono, ut supra ostensum, et `album' est genuinum verum, n. 3301, 4007, 5319: similiter alibi, Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens super eo vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat et pugnat; exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum induti {7}byssino albo et mundo, xix [11,] 14:

et alibi, Super thronis vidi viginti et quattuor seniores, indutos vestimentis albis, iv 4. @1 sicut vestes splendentes$ @2 ac$ @3 et sicut lux fulgurans$ @4 Regnum Ipsius$ @5 inductus I, indutus T$ @6 eorum$ @7 byssinum album et mundum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church