Arcana Coelestia (Elliott) n. 9815

Previous Number Next Number See English 

9815. `Ad gloriam et ad decus': quod significet ad sistendum Divinum Verum quale in regno spirituali adjuncto regno caelesti in forma interna et externa, constat ex significatione `gloriae' quod sit Divinum Verum, de qua Praefatio ad Gen. xviii, et n. 5922, 9429, et ex significatione `decoris' quod etiam sit Divinum Verum, sed in forma externa, nam splendor et pulchritudo Divini Veri apparens in externis intelligitur per `decus'; inde est quod Verbum in sensu interno dicatur gloria, at in sensu {1}externo (m)respective ad splendorem et pulchritudinem inde(n) decus; consequenter caelum spirituale {2}, quod hic intelligitur per `vestes' sanctitatis, quae `ad gloriam et decus,' est gloria quatenus ibi est Divinum Verum in forma interna, et quoque est decus quatenus etiam illi est Divinum Verum in forma externa. 2 {3}Simile per `decus' significatur in sequentibus his locis: apud Jeremiam, Obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis; projecit e caelis in terram decus Israelis, nec recordatur scabelli pedum Suorum, Threni ii (x)1;

`filia Zionis' pro Ecclesia caelesti, `decus Israelis' pro Ecclesia spirituali, quae decus dicitur ex veri splendore et pulchritudine: similiter apud Esaiam, Appropinquare (x)feci justitiam Meam, non procul est, et salus Mea non morabitur; dabo in Zione salutem, Israeli decus Meum, xlvi 13:

{4} apud eundem, Prospice e caelis, ex habitaculo sanctitatis Tuae, et decoris Tui, lxiii 15;

`habitaculum sanctitatis' pro regno caelesti, et `habitaculum decoris' pro regno spirituali: apud Danielem, Exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, viii 9:

et alibi apud eundem, Rex septentrionis etiam stabit in terra decoris, et consummatio per manum ejus; cumque venerit in terram decoris, multi corruent, xi 16, 41;

`terra decoris' pro Ecclesia Domini ubi verum Divinum seu Verbum. @1 interno IT$ @2 i Domini$ @3 ut quoque$ @4 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church