Spiritual Experiences (Buss) n. 2236

Previous Number Next Number See English 

2236. Quod non manifeste revelatum filiis Jacobi, quod vita post mortem {a}

Audivi spiritus inter se dicentes {b}, quidam, [cum] ei {1} diceretur, quod obtinuerint in vita corporis, quicquid optassent, nec amplius desideraverint, et {2} quare nunc affectare in coelo quoque praerogativam? respondebat {3}, quod oportuerit quoque iis revelasse quod vita post mortem esset; tunc responsum, si revelata vita post mortem, et ii tam proni ad colendos alios deos, quid inde, sic qualis inde vita? 1748, 7 Junius. Additum, cum nusquam destitissent {4}, quia desistere nequiissent, quin maximi et opulentissimi voluissent esse in mundo, si tunc quoque de altera vita cogitavissent, quid inde, nisi quod periissent? {5} @1 ms. cui ut apparet$ @2 ms. desideraverint; et$ @3 ms. praerogativam; respondebatur (sic!)$ @4 ms. destitississent$ @5 ms. periissent$ @a cf. [352a-54a] ut et [273a], [277a], [319a], [329a], 387a]$ @b = loquentes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church