Spiritual Experiences (Buss) n. 2237

Previous Number Next Number See English 

2237. In mundo spirituum, quod excitentur unus ab altero, paene sicut unus homo ab altero

Observatum est, quum permitteretur uni spiritui ac ejus consortibus, aliquid mali aut spurci cogitare, quod illico alii qui similis prosapiae sunt, excitentur, ad quaecunque malitia aut spurcities sit, inde quoque deteguntur animae, et spiritus quales sunt, nam, cum in statu absque reflexione ubi sunt, sicut sibi solis relicti essent, tunc illico ad similia excitantur, et illico noscuntur ubi sunt, et quales sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church