2248. De reflexione tunc factus est sermo, et ostensum, quod penes hominem similiter fere se res habeat, ut dum in loco fui, ubi campana quavis hora sonabat, cum nullam reflexionem haberem super id, seu cum non attenderem ad campanae sonitum, tunc nusquam scire potui, quod sonuerit, nec quidem audiveram, quia absque reflexione; et hoc persaepe quod miratus, etiam cum sonis majorum campanarum similiter se {1} habet; et cum omnibus reliquis objectis similiter: apud unum aliter ac apud alium, sic cum indefinita varietate, tam quoad objecta auditus, quam visus, olfactus, odoris, tactus; ut quod ad tactum, absque reflexione non sentitur in hac parte vel in illa, sed dum attenditur, illico sensatio, ut nunc cum scribo, quod tactus sit et premam pennam, et quod taliter se habeat; verbo in indefinitis similiter; ex his concludi potest, quod spiritui hominem quasi induenti, quia non reflexio, ideo quod non videre possit per oculos hominis, nec dari reflexio potest, nisi a Solo Domino: similiter nec audire, nam quod reflectant spiritus jugiter {2}, hoc manifesto sensu percepi, et quidem saepe cum dolore, et sensu compressionis, et attractionis durae, etc. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. jugiter$