2249. Praeterea datur reflexio, penes hominem, animam, spiritum, et angelum, quam non norunt, et quam non observant, sicut quod [sint] in statu pacis, innocentiae, in corporibus, in statu ignorantiae, et similibus, tum in particularissimis, ad quae ne hilum attendunt, quibus imprimuntur ea, quae eis in altera vita et ad felicitatem eorum conducunt, haec reflexio est interior, homini incognita, sicut est memoria interior, et sicut est ejus regeneratio; quae reflexiones a Solo Domino donantur.