Spiritual Experiences (Buss) n. 2250

Previous Number Next Number See English 

2250. Omne quod proprium hominis est durum, proinde osseum

Per ideam spiritualem videri quoque possit, quod proprium hominis, proinde spirituum, sit non solum nigrum, ita apparet, sed etiam durum, quare etiam vocatur osseum; causa non solum est, quod hominis proprium sit modo organicum, in quo cum non succus vitalis, spiritus et sanguis, indurescit, fit sicut osseum, sed etiam quia nihil homo ex se {1} potest, quare est in semet spectatus sicut osseus, cui nihil succi vitalis inest; vita, quae est Domini, solum facit ut mollescat homo, quoque {a} plus vitae spiritualis et coelestis, circumfusae omnia et singula hominis-extra {2} compositionem, et intra eam, et circum compositiones componentes-extra {3} est, tametsi {4} apparet {5} intra, quare quo minus durus est homo, hoc est, quo minus habet a semet, et quo mollior, ita dictum, seu fluidior, eo est perfectior, sicut ex fibris constare potest, quae in infantibus sunt mollissimae, in senibus autem indurescentes, tum in fibris intimis, nihil nisi fluidum, quia spirituale, quod in compositis apparet durum. 1748, 8 Junius. @1 attactum in ms. aliena manu, ut apparet$ @2 ms. hominis, extra$ @3 ms. componentes, extra$ @4 ms. est tametsi$ @5 ms. intra; quare$ @a = et quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church