Spiritual Experiences (Buss) n. 2252

Previous Number Next Number See English 

2252. Quod animae etiam recens post excessum e vita, et spiritus multa dote polleant, prae vita sua in corpore

De facultatibus, quibus donantur animae post mortem, prae iis quibus {1} gavisi in vita corporis alibi videas [400]; praeterea, ii qui in alteram vitam veniunt, secundum societates majorem minoremve vitae suae prioris activitatem habent, at usque multo promptiores et sensibiliores sunt, et sagaciores, et habiliores intelligendi et percipiendi, quam dum in corpore suo vixerunt, ex causa, quod in altera vita sint absque talibus impedimentis et remoris, ut in vita corporis, in vita corporis agunt sensuum objecta, agit memoria sensualium, et materialium, agunt sollicitudines de futuris, agunt cupiditates varie excitatae ab objectis, sunt curae pro multis, quae omnia cum corpore remota sunt in altera vita, quare iis remotis non possunt non in perfectiori statu esse intelligendi et percipiendi, quam dum homines fuerunt, quod experientia satis observare mihi datum est. @1 ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church