2265. De spirituum, cumprimis angelorum sapientia, deque Inspiratione Verbi Domini
Praeter dotes, quibus donantur animae post mortem, de quibus passim [vide 400, 2252], etiam dum Dominus donat, scire possunt quid in idea sint {1}, nam percipiunt varietates, quae influunt, et inde sicut in luce clariore vident, quid falsi et quid veri, tum quid mali et quid boni. @1 sic ms. vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$