2266. Similiter quomodo se habent societates spirituum, quae in ideas eorum operantur, et suas cum iis communicant, ita quales {1}, in eo statu, societates spirituum sunt, hoc quoque mihi dabatur cognoscere, tametsi obscure: cum influerent cogitata plurium societatum in unam ideam, seu cognitionem rei, tunc nosse dabatur, qualis esset differentia opinionum in genere, ita qualis erat mundulus spirituum, qui tunc circum me; hoc angeli possunt clarius percipere; inde constare potest, qua sapientia possunt esse, qui fidem in Dominum habent, et quod in altera vita sciant, etiam spiritus minoris genii, plura quam homo possit, si mille annos viveret, scire, et nosse. 1748, 10 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quale$