2270. Imprimis observabant, quod inspiratio sit eorum quae scripta in Verbo Domini, nam nunc iis apparuit, quomodo et quae copia influeret in ea quae scriberentur a me, imo non solum in sensum, sed etiam in singulas voces, et vocum ideas, imo visi iis, quasi quidam tenerent manum meam, et scriberent, autumantes, quod ii essent qui scriberent, quod mihi quoque per ideam spiritualem, percipere dabatur, imo quasi sentire, prius quod [influeret] in singularissima cujusvis literulae, quae scriberetur; inde sicut in clara luce est, quod inspiratum Verbum Domini, qqoad unamquamvis literam. 1748, 10 Junius.