Spiritual Experiences (Buss) n. 2271

Previous Number Next Number See English 

2271. De venturis

Angeli non sciunt ventura, Solus Dominus novit, et {1} cui revelare dignatur; prius percepi quoddam quasi detestandum, cum quidam cuperent ventura scire, inde enim quidam putant scire, num verum sit aut non, sicut homines solent in terra, sed ultimis temporibus miracula non fiunt, nec ventura praedicuntur, ex {2} causis multis; unam solum licet afferre: angeli, ut in felicitate sint, ne minimum scire debent quid futurum, nam Dominus iis prospicit, quid cogitent, quovis minimo momento; sicut Dominus dixit, ut non solliciti sint de futuro [Matth.VI: 34]; praeterea {3} futuri cognitio, cujus avidissimi sunt spiritus, involveret perplura, quae turbarent eos, et ordinem, quare quoque prorsus contra spirituum et angelorum regimen est, qui nihil debent ipsi depromere ex suo, praeter quod iis permittitur. 1748, 10 Junius. @1 ms. novit; et$ @2 ms. praedicuntur; ex$ @3 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church