2273. Quomodo se res haberet cum prophetis istius temporis, mihi ad vivam experientiam ostensum est; nam per totam noctem, in qua vicibus evigilabam, usque ad mane, eram obsessus a spiritibus, qui ita occupabant corpus meum, et omne quod corporis mei esset, ut vix scirem, quam obscurissime, quod meum esset corpus, usque tamen eram mihi, cogitare potui seorsim, sed sicut exclusus a corpore, vel exiguissimam partem corporis habens, cum totum occuparent spiritus.