2274. Cum veniebant spiritus, tunc apparebant mihi nubeculae conglomeratae variis formis, partim desinentibus acuminatius, partim aliter, cum varietate, nubes ita conglomeratae erant nigrae, et mihi tunc indicabatur per persuasionem, quod essent tales spiritus-putabam {1} quod essent spiritus insani-quibus {2} permissum esset me obsidere, tales enim nubis glomuli simul conglomerati varie, significabant. @1 ms. spiritus, putabam$ @2 ms. insani, quibus$