2276. Quid currus cum bigis equis, et quid equus cum equite, qui dejectus retrorsum, et quod alius insideret, nondum scio, quid significet, nisi quod ex iis de quibus nunc instructus sum, quod olim, cum prophetae tales essent, seu [tales] cum quibus spiritus agebant et loquebantur olim, quod essent ii, qui rejecti retrorsum ab equis, de quibus etiam in prophetia Jacobi [Gen. XLIX: 17], et forte alibi, et quod alius insideret, quod significaret hujus temporis status, cum spiritus agunt in hominem-currum {1} et equos videbam in vigilia-quare {2} rejectio ab equo et recalcitratio significat quoque propheticum modum agendi, qui rejiceretur retrorsum, et [cui] succederent, qui equis insidere possent, nec rejici. Equi ante currum, similiter; equi erant generosi, sed currus non tam nobilis, significans fidem intellectualem. @1 ms. hominem, currum$ @2 ms. vigilia: quare$