2277. Ab experientia ista viva, aliquot horarum, instruebar postea viva voce ut reor, cum persuasione, quod similiter prophetae veteres fuerint obsessi, nempe quod spiritus tunc cum occuparent eos, occuparent totum eorum corpus, et quod tunc nihil hominis esset quasi reliquum, sed spiritus possiderent omnia et singula ejus, et inde tam insane se dirigebant, Domino tamen dirigente, ne cuiquam malum inferrent: ita nihil prorsus eorum, qui obsessi erant, reliquum sibi habuerunt: num similiter fuerit cum prophetis qui scripserunt, et nihil sciverunt ex iis, quae loquebantur, vel quantum scivissent, si modo verba, quae non intellexissent, nondum scio.