Spiritual Experiences (Buss) n. 2282

Previous Number Next Number See English 

2282. Ex his constare potest, quod exteriores seu externi homines spiritu prophetico agantur, tali quali Saul [I Sam. X: 10-13, XIX: 23-24] et plures alii qui prophetabant, de quibus passim in Verbo; et quod sic nesciverint prorsus quinam essent, a spiritibus sic possessi; at vero interiores homines, qui in fide, tales esse nequeunt, qui si spiritu simili et modo simili possidentur, usque sibi relicti sunt, tam quoad cogitationes, quam quoad actus, quare etiam praedictum est, quod prophetiae cessarent [Mic. III: 5-7, Sach. XIII: 2-3], nempe per Dominum, Qui interiorem hominem renovaret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church