2283. Praeterea quoque dantur alii influxus prophetici, quam tales, nempe quod prorsus sint sui juris, suae cogitationis, prorsus sicut alioquin, solum quod cum iis spiritus loquantur, et quum iis imperatur agere similia, et gesticulari, sicut etiam veris prophetis mandatum est-ut {1} nempe quod muros struerent, oppugnarent, et similia, de quibus etiam passim in Verbo-hi {2} influxus fiunt per persuasionem internam, quod nempe ita mandatum sit a Domino, et cum talis persuasio est, nequaquam resistere possunt, quia est persuasio, quod a Domino mandatum, et sic agit homo, ut a semet; hoc quoque per vivam experientiam aliquoties edoctus sum, et scio pro certo, quod res se taliter habeat. Scriptum in praesentia spirituum. 1748, 10 Junius. @1 ms. est, ut$ @2 ms. Verbo, hi$