Spiritual Experiences (Buss) n. 3593

Previous Number Next Number See English 

3593. De immisericordi misericordia, et charitate Quidam, cum de antediluvianis scriberetur, quod vix aliquid residui haberent, [moti] sunt misericordia tali, ut persuasive induxerint Dominum plorantem super eos; quia mihi inducebant aliquid persuasionis, non datum est mihi instruere [eos,] quod tales sint, si in mundum spirituum venirent, quod perderent omnes quoscunque [offenderent; at quia] eorum intempestiva misericordia, [commoti] sunt alii, qui nesciebant [unde,] ut similiter misererentur, et quia usque ad bonos spiritus, seu in societates proximas seu intermedias, malas et bonas penetraret, permissum erat, ut ex iis qui sub monte, ubi antediluviani, subirent, de quibus prius [3579 seqq.], sed sicut tunc perceptum, erant quoque alii qui ad eos descendebant, quorum vita similis; sed de antediluvianis, quomodo subiverint, mox prius videas [3584] .


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church