3594. Percepi, quod aliqui eorum recepti essent apud spiritus dolosos supra caput, quod ut reor prius quoque dictum [3588], postea qui hic erant, forte ex hodiernis similibus antediluvianorum, qui continuo cupiebant ut salvarentur, et sic movere potuerunt multam misericordiam, quae quia penetravit ad intermedios, ideo iis ostensum est quales erant, quos salvare vellent, et pro quibus orarent: venerunt, qui adulteria pro nihilo aestimant, sic ut cum aliquam domum vident, ubi uxor, ibi absque conscientia intrant, et omni studio, vi et rapina, conantur stuprare, quibus infestatus fui satis diu, ut apperciperent ii qui intempestivi misericordes, quales essent, quod nempe ad omnia scelera essent proni, imo quod excitarent persuasione simili antediluvianorum, omnes fere, quos offendunt, ad scelestissima talia patranda; nam contumacissime insistebant, invisibiles erant, nec voluerunt detegi quod ab iis, quaesiti diu nec inventi, sic ut unde talis scelesta insania scaturiverit, non scire potuerunt, [tum] qui agunt incognito, et simul inspirant misericordiam; sic ut simul malos et probos excitent, ii dolose insinuant se in affectiones bonas, ut decipiant, sibi solis studentes, si vel universus mundus periret nihil curantes.