4046. De amore Quod amor sit fundamentalis, ex quo et per quem coelum, constare potest, exinde, quod talis harmonia et unanimitas, inde consociatio universalis esse debeat, ut universum coelum, et universus mundus spirituum, hoc est, universum genus humanum a prima creatione, unum formare debeat, sicut omnia et singula hominis, ubi indefinita sunt, unum corpus, et sic unum hominem constituunt, in quo corpore, si quicquam se praeferret prae alio, et non amaret alterum plus quam se, quia in alio, qui in vero amore, habet ideam boni communis et universi hominis, cujus respectu omnis homo nihil esse debet, ut notum est - quare nisi in idea sit cum socio, ut se nihil aestimet, respectu communis, et sic amet proximum plus quam se - nusquam potest in unanimo corpore esse, sed se necessario expellit, quantum distat ab amore illo. 1748, 23 Nov.