4047. De candelis et luminibus Perquam saepe mihi visae sunt candelae, et ab iis lumen, circum sicut a candelis, vices scire non possum, quia tam saepe: tum etiam flammas varias magnitudine et colore; heri vidi ignem foci siccum in carbonibus, sicut alioquin quoque, quandoque magis minusve siccus, cum maxime siccus, ad carbonarium colorem accedit, sic ut vix sit nisi niger carbo: quod passim quoque visum; heri vidi etiam ignem foci accensum in lignis, et lux inde; tum quoque [visae] candelae binae, quarum flamma erat candida, inde talis lux. 1748, 23 Nov.