Spiritual Experiences (Buss) n. 4048

Previous Number Next Number See English 

4048. De spiritu sancto Perceptum, quod satis intelligere potuissent homines, quod nullus spiritus sit sanctus, imprimis ab eo, quod spiritus sanctus procedat a Domino, et quod hoc significet, sanctum spiritum esse Domini, hoc esse procedere; quid aliud procedit ab aliquo, quam quod Ipsius est? praeterea quod aperte hoc dixerit Dominus, et ostenderit, per inspiratum Ipsius, quod acciperent Spiritum Sanctum, et quod ab Ipso [Joh. XX: 22]. 1748, 23 Nov. A Domino procedunt veritates et cognitiones fidei, quae sunt Ipsius, et ad Ipsum, quia ab Ipso, cognitiones fidei, bonitates et veritates sunt sancta, nec usquam alius quam Domini, quia Dominus est fides, et omnis omnium fidei, haec sunt quae procedunt a Domino, et cum per angelos et spiritus, nesciunt quod ii loquuntur, et tunc spiritus sanctus possunt dici, quia est Dominus Qui per eos, ut per organa et media, procedit. 1748, 23 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church