4059. Quod affectiones secum habeant omnem scientiam, constare satis potest ab animalibus, tam [ab iis] quae cupiditates sunt, quae mala, quam ab iis quae affectiones sunt, imprimis aves, quae sciunt omnia et singula, quae affectionis eorum sunt, de quibus perplura possunt dici, sicut quomodo prolem producant et alant, quomodo victum sibi comparent, quomodo pro hyeme ventura [provideant], quomodo struant sua domicilia, quomodo cum sociis vivere debeant, regiminis formas norunt, et omnia illa melius quam homo per omnes suas scientias: homo nec opus habuisset scientias artificialiter condere, et eas discere, et tot libros de educatione infantum et liberorum, scribere, praeter innumerabilia alia, si in amore verae fidei esset; at cum solum in cupiditatibus, et quaedam quae fidei sunt separata ab amore [sciat], inde nihil scit, nisi per scientias oretenus vel per libros traditas, quia talia addiscenda sunt, quae sequuntur ab amore. 1748, 24 Nov.