4060. Quales homines apparent Erant quidam spiritus, quibus permissum ad aliquem hominem a me transire, et inde mecum loqui, cum illuc venit, et voluit eum agere, tunc non potuit, nam nihil potuit percipere, quod vellet, nec intelligere, dicebat inde, quod perceptum, quod esset ei sicut quoddam nigrum inanimatum sicut nigra moles, nullius vitae, tales apparent homines a spiritu [visi] , nam vita corporea talis est respective, quia corporea: id quoque scire datum ab homicida, cum jacuit sicut moles nigra, quod tunc esset in vita corporis sui, et dixit tunc se vixisse melius quam alias, usque apparet sicut moles inanimata nigra: instructus quod ii homines, qui in fide, quod similiter inanimati respective appareant, sed ut lignei ad similitudinem hominis, talis fere quoque coloris. 1748, 25 Nov.