4076. De conjugio Perceptum, quod qui non vivit in amore fidei, quod nec possit vivere in vero amore conjugii, et tametsi in conjugii amore videtur sibi vivere, usque non est nisi genus quoddam adulterii aut lasciviae, amat conjugem solum ob cohabitationem, jucunditatem vitae terrestris, infantes ob fines in mundo, et sic porro; nam coelestia influere debent in amorem conjugialem, quae sunt coelestia fidei: confirmatum ab antediluvianis, qui quia in familiis vixerunt, potuerunt cum conjuge cohabitare satis jucunde, sed usque tales sunt; sed usque jucunditas conjugii et cohabitatio in altera vita facit, ut possit initiari societatibus probis, quod absque eo non fieri potest. 1748, 26 Nov. Inde sequitur quoque, quod qualis fides, talis amor conjugii.