Spiritual Experiences (Buss) n. 4077

Previous Number Next Number See English 

4077. De amore fidei Perceptum manifeste, cum de fide cogitaverim, quod fides sola non possit salvare, cum fides sit cogitationis, nam quid fides? nullus negat, quod fidei sint quae in articulis fidei, in doctrina fidei, alioquin abstracte a doctrina est nulla fides; doctrina fidei dicit clare, quod principalis lex sit amor proximi [Matth. XXII: 39, Marc. XII: 31], cum hoc principalis lex, est principale in doctrina fidei, quare nisi quisque amat proximum, non habet fidem: sic non possunt aliter ac insanire, qui volunt separare fidem, a vita amoris, et bonis agendis, et dicere, quod fides sola salvet, absque quod aliquis amet proximum sicut semet, proinde, absque vita amoris. 1748, 26 Nov. Fides est vita, et vivere secundum illa fidei, non est cogitare, nam ex fructu cogniscitur arbor [Matth. VII: 16, 20; Luc. VI: 44].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church