4079. * De influxu Observatum saepissime, quod quicquid infunderent spiritus mali, [esset] ut proprium eorum, nam ex proprio influunt, et proprii idea semper inest, nam regere hominem volunt, nec sufferunt ut homo sit aliquid: at quicquid a coelo, quod hoc visum et perceptum fere ac esset meum, quia volunt, ut talis sit communicatio cum homine, ut vix sciat aliter quam quod sit ejus, ita liberum, cum spirituum sit servum: hoc coelum a Domino habet, ut adproprientur homini quae Ipsius; solum perceptio quod sit Domini, insinuata, sed talis, ut vix appercipitur. 1748, 26 Nov. * vide annotationem ad 4071 fin.