Spiritual Experiences (Buss) n. 4086

Previous Number Next Number See English 

4086. Quod in aliis locis appareant Quidam spiritus mali et dolosi, sunt in inferno, sed apparent in mundo spirituum, ut dolosissimi supra caput, sunt in inferno sub natibus, quod etiam ii qui sub natibus dixerunt, quod una sint cum dolosissimis supra caput, sed quod appareant tam altissime, est phantasia eorum altitudinis, qua ablata, illico sunt in inferno suo, ut quoque constabat, cum delapsi gravitabant in caput [4068] : ita quoque alii, qui in Gehenna, qui in domicilio draconum, cum phantasia magiae et doli venit, tunc inde videntur alibi, quamdiu perstat phantasia, sed usque sunt in inferno, nam locus est modo phantasia. 1748, 27 Nov. Ita plures alii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church