Spiritual Experiences (Buss) n. 4087

Previous Number Next Number See English 

4087. De mutatione locorum Perceptum, nisi societates in divino ordine essent, ita ordinatae, ut unicuique rei, cujusvis ideae, ut et phantasiae, correspondeant, quod nequaquam spiritus se movere posset a loco in locum, repraesentatum sicut immobile quid et inanimatum, tum quod ordinatio Divina societatum efficiat, ut homo ideas habere possit, proinde cogitare et loqui, et consequenter apparere, moveri a loco ad locum, quae translatio et progressio, est apparentia et fallacia, sed se habet secundum variationes ideae seu phantasiae, proinde societatum correspondentium, quae influunt, et a quibus talia recipiunt ii qui in idea seu phantasia, inde apparent mutationes loci, et alia, sicut progressiones corporis, circumrotationes, tum plicationes, lacerationes, et talia. 1748, 27 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church