4088. Perceptum, postquam illa scripta sunt, quod societates circum me ratiocinati sint de illo, ratiocinatio influebat communissime, ut nihil perceptum, quam quoddam obscurum, confusum, quod cerebrum afficiebat muto quodam sensu [doloris] tetro; quare si omnes ratiocinationes spirituum influerent, tunc homo in obscuro communi mute dolorifico esset, et nihil perciperet, quare quod distincta appareat idea homini, est quia Dominus praecavet, ne tale confusum influat: qualis sit ratiocinatio eorum, constabat quoque prius ex nube candida in coeruleo, quae se elevabat, deprimebat, flectebat [cf. 3702], quae solum erat plurium societatum ratiocinatio: perceptum hoc quoque apud me est ante multos annos, cum in idea obscura essem, quod talis dolor mutus caput afficeret, 1748, 27 Nov., sed quum liberatus, erat dissipatus, [et erat] sicut lux post nebulosum.